Liber de spiritu et anima, cap. 10


Pseudo-Augustinus
Textzeuge: PL 40, 785/786
Quelltext
Dicitur spiritus anima, sive hominis, sive pecoris. Dicitur spiritus mens rationalis, ubi est quædam scintilla tanquam oculus animæ, ad quem pertinet imago et cognitio Dei. Oculus animæ est mens ab omni corporis labe pura, mentis aspectus est ratio, intellectus visio. Tria hæc omni animæ necessaria sunt: ut sanos oculos habeat, ut aspiciat, ut videat. Sanos oculos habet, cum a mortalium cupiditatibus est purgata atque remota. Aspicit, cum in Dei lumine contemplationis oculos figit. Videt, cum in illa contemplatione conspicit quanta sint gaudia, quanta lætitia, quanta securitas, quanta serenitas, et quanta jucunditas. Sanitas facit illam securam, aspectus rectam, visio beatam. Cum enim fuerit ab omni fæce libera maculisque diluta, tunc se denique in se ipsa libentissime tenet, et nihil sibi metuit, aut ulla sua culpa quidquam angitur: et tunc ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis; aspectum siquidem rectum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectus .