De septem itineribus aeternitatis, de tertio itinere, distinctio 2


Rudolf von Biberach
Textzeuge: Schmidt, Peltier, [30]b, 35‒[31]a, 4 = 420b, 35‒421a, 4
Quelltext
Hæc quatuor dicit auctor de Spiritu et Anima, omni animæ necessaria esse, et ostendit quodlibet eorum, dicens: ‚Spiritus dicitur mens rationalis, ubi est quædam scintilla tanquam oculus animæ, ad quam pertinet imago et cognitio Dei.‘ Sequitur: ‚Oculus ergo animæ est mens; et hæc ab omni labe corporis debet esse pura, et tunc est sana. Mentis autem aspectus est ratio; intellectus vero, visio. Hæc omni animæ necessaria sunt, id est, ut oculos habeat, et sanos, ut aspiciat et videat.‘ Sequitur: ‚Sanos oculos habet, cum ab amore talium cupiditatum purgata est atque remota, scilicet ab imaginibus. Aspicit, cum in Dei lumine oculos figit; sed videt, cum in ista contemplatione conspicit, quanta sint gaudia, quanta lætitia, quanta serenitas, quanta jucunditas. Sanitas facit illam securam; aspectus, rectam; visio, beatam, qui est finis aspectus .‘

Zitatübersetzung im Editionstext

Es wurde 1 Zitatübersetzung im Editionstext gefunden