De septem itineribus aeternitatis, de tertio itinere, distinctio 2


Rudolf von Biberach
Textzeuge: Schmidt, Peltier, [30]b = 420b, 1‒18
Quelltext
In hac descriptione innuuntur quatuor, quæ contemplantibus sunt necessaria. Primum est liber contemplationis motus, ab omnibus exoneratus, et in nullo impeditus, ut Richardus ibidem dicit: ‚Contemplatio libero quodam motu, et secundum spontaneum nutum, huc illucque circumfertur, et nullo difficultatis obstaculo a discursionis suæ impetu impeditur, quin contemplanda contempletur, quantum potest.‘ Ex hoc apparet, quod spiritus contemplativus debet esse sine peccato, quia qui peccat, servus est peccati, et vinculis ejus ligatur, ne sursum feratur. Debet etiam esse liber a desiderio et cura temporalium., quæ sunt juga duræ servitutis. Liber autem spiritus dimittitur, quando, calcatis terrenis desideriis, ab appetitione temporalium in securitate mentis exoneratur . Hæc Gregorius, tertio Moralium.

Zitatübersetzung im Editionstext

Es wurde 1 Zitatübersetzung im Editionstext gefunden