Homiliae in Genesim, Homilia 1,13


Origenes (lat. Übersetzung des Rufinus)
Textzeuge: Habermehl, 52, 21-54,12
Quelltext
Quae est ergo alia imago Dei, ad cuius imaginis similitudinem factus est homo, nisi Saluator noster? Qui est 'primogenitus omnis creaturae', de quo scriptum est quia sit 'splendor aeterni luminis, et figura expressa substantiae Dei;' qui et ipse de se dicit: 'Ego in Patre, et Pater in me' et 'Qui me uidet, uidet et Patrem'. Sicut enim qui uiderit imaginem alicuius, uidet eum, cuius imago est, ita et per 'uerbum Dei', quae est imago Dei, Deum quis uidet. Et ita uerum erit, quod dixit: 'qui me uidet, vudet et Patrem'. Ad huius ergo imaginis similitudinem homo factus est et propterea Saluator noster, qui est imago Dei, misericordia motus pro homine, qui ad eius similitudinem factus fuerat, uidens eum deposita sua imagine maligni imaginem induxisse, ipse motus misericordia imagine hominis assumpta uenit ad eum, sicut et apostolus contestatur dicens: 'Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu repertus ut homo, humiliauit semet ipsum usque ad mortem.' Quicumque ergo ueniunt ad eum et rationabilis imaginis participes effici student, per profectum suum secundum interiorem hominem renouantur cotidie ad imaginem eius, qui fecit eos; ita ut possint conformes corporis claritatis eius effici, sed unusquisque pro uiribus suis.

Zitatübersetzung im Editionstext

Es wurden 2 Zitatübersetzungen im Editionstext gefunden