Proslogion, cap. 1


Anselm von Canterbury
Textzeuge: Opera omnia 1, 98, 1-7
Quelltext
Eia nunc ergo tu, domine deus meus, doce cor meum ubi et quomodo te quærat, ubi et quomodo te inveniat. Domine, si hic non es, ubi te quæram absentem? Si autem ubique es, cur non video præsentem? Sed certe habitas 'lucem inaccessibilem'. Et ubi est lux inaccessibilis? Aut quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? Aut quis me ducet et inducet in illam, ut videam te in illa? Deinde quibus signis, qua facie te quæram? Numquam te vidi, domine deus meus, non novi faciem tuam.

Zitatübersetzung im Editionstext

Es wurde 1 Zitatübersetzung im Editionstext gefunden