De sacramentis christiane fidei, cap. 31


Hugo von St. Victor
Textzeuge: PL 176, 232 D
Quelltext
Pater a nullo est, Filius a Patre solo est, Spiritus sanctus a Patre et Filio est: Quemadmodum in una anima mens et intellectus et gaudium; et mens quidem a se est; intellectus vero de sola mente est; de mente autem et intellectu gaudium: et haec tria ad substantiam quidem una sunt anima. Ita in corpore uno, et figura est, et forma et pulchritudo tria haec. Et videtur figura prima esse ad substantiam, deinde forma, et ex utroque pulchritudo: et haec tria in uno corpore et unum corpus, ut in utraque natura imago Creatoris eluceat.

Zitatübersetzung im Editionstext

Es wurde 1 Zitatübersetzung im Editionstext gefunden