De duodecim patriarchis sive Benjamin minor
Richard von St. Victor
Textzeuge: Châtillon, Duchet-Suchaux, Longère, 296, 10
Quelltext
Frustra cordis oculum erigit ad uidendum Deum, qui nondum idoneus est ad uidendum seipsum. Prius discat homo cognoscere inuisibilia sua, quam praesumat posse apprehendere inuisibilia diuina. Prius est ut cognoscas inuisibilia spiritus tui, quam possis esse idoneus ad cognoscenda inuisibilia Dei. Alioquin, si non potes cognoscere te, qua fronte praesumis apprehendere ea quae sunt supra te? [Cap. 72: Quomodo per plenam cognitionem sui subleuetur animus ad contemplationem Dei] Praecipuum et principale speculum ad uidendum Deum, animus rationalis absque dubio inuenit seipsum.Zitatübersetzung im Editionstext
Es wurde 1 Zitatübersetzung im Editionstext gefunden