Mfl -Zitat

Nichil sapiencia ardencius diligitur, nichil dulcius possidetur. Hinc est quod sapientes homines esse uolunt, pauci tamen sapientes esse possunt. Iusti autem omnes esse potuissent, si esse iusti perfecte uoluissent. Sapienciam et multum diligere potes et ipsa carere potes; sed quanto amplius iusticiam dilexeris, tanto iustior eris.

Ricardus libro de contemplacione capitulo I.



Quelle für das Mfl-Zitat

Nihil enim hac, ut diximus, sapientia, ardentius diligitur, nil dulcius possidetur. Hinc est enim quod sapientes omnes esse volunt, pauci tamen admodum sapientes esse possunt. Nunquid de justitia similiter dicimus. Nunquid aeque justi omnes esse volumus, sed justi forte esse non possumus. Imo omnes utique justi esse potuissent, si esse justi perfecte voluissent. Justitiam enim perfecte diligere, est jam justum esse. Sapientiam et multum amare potes, et ipsa carere potes. Omnino, et absque dubio, quanto amplius justitiam dilexeris, tanto justior eris.

Ricardus de sancto Victore, De praeparatione animi ad contemplationem liber dictus Benjamin minor, 1-2 (PL 196, col. 2A-B).




Zitatübersetzung im Editionstext

Es wurde 1 Zitatübersetzung im Editionstext gefunden