Mfl -Zitat

Nunquam spernit Deus penitenciam, si ei sincere et simpliciter offeratur. Eciam si ad summum quis perueniat malorum et inde tamen uelit reuerti ad uirtutis uiam, suscipit libenter et amplectitur. Non enim temporis longitudine sed affectus sinceritate penitudo pensatur.

Crisostomus in libro de reparatione lapsi.



Quellen für das Mfl-Zitat

Talis, mihi crede, talis est erga homines pietas Dei. Nunquam spernit paenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur. Etiamsi ad summum quis perveniat malorum et inde tamen velit reverti ad virtutis viam, suscipit libenter, amplectitur, facit omnia quatenus eum ad priorem revocet statum: quodque est adhuc praestantius et eminentius etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulumcumque tamen et quamlibet brevi tempore gestam, non respuit paenitentiam, suscipit etiam ipsam nec patitur quamvis exiguae conversionis perire mercedem.

Iohannes Chrysostomus, De reparatione lapsi, 6 (SC 117, J. Dumortier ed., p.269, ll.17-28).



Non enim temporis longitudine sed affectus sinceritate paenitudo pensatur, aut non legimus Levitas peccatum illud gravissimum in deserto non temporis longitudine sed unius diei exigua hora diluisse?

Iohannes Chrysostomus, De reparatione lapsi, 6 (SC 117, J. Dumortier ed., pp.270-1, ll.62-66).




Zitatübersetzung im Editionstext

Es wurde 1 Zitatübersetzung im Editionstext gefunden