Mfl -Zitat

Illi qui ex possessis rebus subsidia egentibus ministrant, in bonis que faciunt sacrificium offerunt quia aliquid Deo immolant et aliquid sibi reseruant. Qui uero nichil sibi reseruant, offerunt holocaustum quod magis est sacrificio.

Gregorius super Ezechielem.



Quellen für das Mfl-Zitat

Unde Gregorius dicit, super Ezech., quod illi qui ex possessis rebus subsidia egentibus ministrant, in bonis quae faciunt sacrificium offerunt, quia aliquid Deo immolant, et aliquid sibi reservant: qui vero nihil sibi reservant, offerunt holocaustum, quod est maius sacrificio.

Thomas de Aquino, Summa theologiae, Secunda secundae, 186.3 (P. Caramello ed., p. 820).



Nam sunt quidam qui adhuc mente in hoc mundo retinentur, et tamen ex possessis rebus subsidia egentibus ministrant, oppressos defendere festinant. Isti in bonis quae faciunt sacrificium offerunt, quia et aliquid de actione sua Deo immolant, et aliquid sibimetipsis reseruant. Et sunt quidam qui nihil sibimetipsis reseruant, sed sensum, linguam, uitam atque substantiam quam perceperunt omnipotenti Domino immolant. Quid isti nisi holocaustum offerunt, imo magis holocaustum fiunt? Israeliticus enim populus primum sacrificium in Aegypto obtulit, secundum uero in eremo. Qui itaque adhuc mentem habet in saeculo, sed boni iam aliquid operatur, Deo sacrificium obtulit in Aegypto. Qui uero praesens saeculum deserit, et agit bona quae ualet, quasi iam Aegypto derelicta sacrificium praebet in eremo, quia, repulso strepitu carnalium desideriorum, in mentis suae quiete atque solitudine Deo immolat quicquid operatur. Quamuis ergo, sicut dictum est, sacrificium sit etiam holocaustum, maius tamen est holocaustum sacrificio, quia a mente quae huius mundi dilectione non premitur, totum in omnipotentis Dei sacrificio incenditur quod habetur.

Gregorius Magnus, Homeliae in Hiezechielem prophetam, 2.8.16 (CCSL 142, M. Adriaen ed., pp. 348-9, ll. 461-480).