Mfl -Zitat

Deus uera et summa uita in quo et a quo et per quem beata sunt que beata sunt omnia. Deus a quo auerti cadere, in quem conuerti resurgere, in quo manere consistere est. Deus a quo exire mori, et in quem redire reuiuiscere, et in quo habitare uiuere est. Deus quem nemo amittit nisi deceptus, quem nemo querit nisi admonitus, quem nemo inuenit nisi purgatus.

Augustinus in soliloquiis.



Quelle für das Mfl-Zitat

Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quae vere summeque vivunt omnia. Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quae beata sunt omnia. Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia. Deus intellegibilis lux, in quo et a quo et per quem intellegibiliter lucent, quae intellegibiliter lucent omnia. Deus, cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus, de cuius regno lex etiam in ista regna describitur. Deus, a quo averti cadere, in quem converti resurgere, in quo manere consistere est. Deus, a quo exire emori, in quem redire reviviscere, in quo habitare vivere est. Deus, quem nemo amittit nisi deceptus, quem nemo quaerit nisi admonitus, quem nemo invenit nisi purgatus .

Augustinus Hipponensis, Soliloquiorum libri duo, 1, 1, 3 (CSEL 89, W. Hörmann ed., pp. 5-6, ll .8-19, 1-3).