Mfl -Zitat

Redi ergo ad cor tuum et subtiliter discute te ipsum. Considera unde uenis, quo tendis, quomodo uiuis, quid agis, quid amittis, quantum cotidie proficis, uel quantum deficis, quibus cogitacionibus magis incursaris, quibus affectibus frequencius tangeris, uel quibus temptacionum machinis a maligno spiritu acrius impugnaris. Et cum totum interioris et exterioris hominis statum et habitum et quantum possibile est plene cognoueris, non solum qualis sis, uerum eciam qualis esse debeas, de cognicione tui poteris subleuari ad contemplacionem Dei.

Hugo ibidem (libro III. de anima capitulo VI.).



Quelle für das Mfl-Zitat

Redi ergo ad cor tuum, et diligenter discute teipsum. Considera unde venis; quo tendis; quomodo vivis; quid agis; quid amittis; quantum quotidie proficis; vel quantum deficis: quibus cogitationibus magis incursaris; quibus affecti onibus frequentius tangeris; vel quibus tentationum maculis a maligno spiritu acrius impugnaris. Cum totum interioris exteriorisque hominis statum et habitum , in quantum possibile est, plene cognoveris, et non solum qualis sis, verum etiam qualis esse debueras; de cognitione tui poteris sublevari ad contemplationem Dei .

Pseudo-Bernardus Claraeuallensis, Tractatus de interiori domo, 6, 12 (PL 184, col. 513C-D).




Zitatübersetzung im Editionstext

Es wurden 3 Zitatübersetzungen im Editionstext gefunden