Mfl -Zitat

Si animam negligamus, nec corpus saluare poterimus. Non enim anima pro corpore, sed corpus pro anima factum est. Qui ergo quod primum est negligit et quod inferius est excolit, utrumque corrumpit. Qui uero ordinem seruat et quod primum est colit,eciam si negligat quod secundum est, per primi salutem saluabitur et secundum.

Crisostomus in libro de reparatione lapsi.



Quelle für das Mfl-Zitat

Vides quanto maiore corporis quam animae amore constringimur, ignorantes quia si animam neglegamus nec corpus salvare poterimus. Non enim anima pro corpore sed corpus pro anima factum est. Qui ergo quod primum est neglegit et quod inferius est excolit, utrumque corrumpit. Qui vero ordinem servat et quod primum est colit, etiamsi neglegat quod secundum est, per primi salutem salvabitur et secundum.

Iohannes Chrysostomus, De reparatione lapsi, 16 (SC 117, J. Dumortier ed., pp. 302-3, ll. 19-27).