Vita humana presens g
Mfl -Zitat
Vita hec est uita dubia, uita ceca, uita erumpnosa quam humores tumidant, dolores extenuant, ardores desiccant, aera morbidant, esce inflant, ieiunia macerant, ioci soluunt, tristicie consumunt, sollicitudo coartat, securitas hebetat, diuicie iactant, paupertas deicit, iuuentus extollit, senectus incuruat, infirmitas frangit, meror deprimit; et post hec omnia mors interimit, uniuersis gaudiis finem imponit; ita ut cum esse desierint, nec fuisse putentur.
Augustinus in originali tractans illud Iacobi IIII.: Que enim est uita nostra? Vapor est ad modicum parens.
Quelle für das Mfl-Zitat
Utinam desinat et quam cito finiatur ista vita, vita dubia, vita caeca, vita aerumnosa, quam humores tumidant, dolores exterminant, ardores exsiccant, aera morbidant, escae inflant, jejunia macerant, joci solvunt, tristitiae consumunt, sollicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiae jactant, paupertas dejicit, juuentus extollit, senectus incurvat, infirmitas frangit, moeror deprimit; et post haec omnia mors interimit, universis gaudiis finem imponens, ita ut cum desierint esse, nec fuisse putentur.
Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?), Speculum, 1, 30 (PL 40, col. 981).
Zitatübersetzung im Editionstext
Es wurde 1 Zitatübersetzung im Editionstext gefunden